monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, VI <<<     >>> VIII

Caput VII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Si nullo deorum adiutorio tam magnum hoc regnum et prolixum fuit, quare diis Romanis tribuitur Romanum regnum locis amplum temporibusque diuturnum? Quaecumque enim causa est illa, eadem est etiam ista. Si autem et illud deorum adiutorio tribuendum esse contendunt, quaero quorum.
2 Non enim aliae gentes, quas Ninus domuit et subegit, alios tunc colebant deos. Aut si proprios habuerunt Assyrii, quasi peritiores fabros imperii construendi atque servandi, numquidnam mortui sunt, quando et ipsi imperium perdiderunt, aut mercede non sibi reddita vel alia maiore promissa ad Medos transire maluerunt, atque inde rursus ad Persas Cyro invitante et aliquid commodius pollicente? Quae gens non angustis Orientis finibus post Alexandri Macedonis regnum magnum locis, sed brevissimum tempore in suo regno adhuc usque perdurat.
3 Hoc si ita est, aut infideles dii sunt, qui suos deserunt et ad hostes transeunt (quod nec homo fecit Camillus, quando victor et expugnator adversissimae civitatis Romam, cui vicerat, sensit ingratam, quam tamen postea oblitus iniuriae, memor patriae a Gallis iterum liberavit), aut non ita fortes sunt, ut deos esse fortes decet, qui possunt humanis vel consiliis vel viribus vinci; aut si, cum inter se belligerant, non dii ab hominibus, sed dii ab aliis diis forte vincuntur, qui sunt quarumque proprii civitatum: habent ergo et ipsi inter se inimicitias, quas pro sua quisque parte suscipiunt.
4 Non itaque deos suos debuit colere civitas magis quam alios, a quibus adiuvarentur sui. Postremo quoquo modo se habeat deorum iste vel transitus vel fuga, vel migratio vel in pugna defectio, nondum illis temporibus atque in illis terrarum partibus Christi nomen fuerat praedicatum, quando illa regna per ingentes bellicas clades amissa atque translata sunt.
5 Nam si post mille ducentos et quod excurrit annos, quando regnum Assyriis ablatum est, ? si iam ibi Christiana religio aliud regnum praedicaret aeternum et deorum falsorum cultus sacrilegos inhiberet: quid aliud illius gentis vani homines dicerent, nisi regnum, quod tam diu conservatum est, nulla alia causa nisi suis religionibus desertis et illa recepta perire potuisse?
6 In qua voce vanitatis, quae poterat esse, isti adtendant speculum suum, et similia conqueri, si ullus in eis pudor est, erubescant. Quamquam Romanum imperium adflictum est potius quam mutatum, quod et aliis ante Christi nomen temporibus ei contigit et ab illa est adflictione recreatum, quod nec istis temporibus desperandum est.
7 Quis enim de hac re novit voluntatem Dei?